- LYCUS
- I.LYCUSBoeotiae Rex, qui ANtiopam Nyctei Regis filiam uxorem duxit: quam postea cum a Iove in Satyrum converso compressam cognovisset, repudiavit, Dircenque uxorem duxit, quae verita, ne Antiopa cum Lyco in gratiam rediret, arctissimis eam in vinculis asservavit, quibus Iovis miseratione disslolutis, in Cithaeronem montem profugit, ubi Amphionem et Zethim peperit, qui postea a pastore, qui ipsos nutriverat, edocti, eum una cum uxore interfecêrunt. Vide Amphion, et Dirce.II.LYCUSDascyli fil. qui in Mariandynia regnavit, et Argonautas libentissime suscepit hospitio, cum quod a Graecis patrem suum Pelopem honoratum soiebat, tum quod Pollux Amycum, Priolae fratris Occisorem, Interfecerat. Vide Val. Flacc. Argon. l. 4. v. 173.III.LYCUSHistoricus Gr. Libyae et Siciliae Historiam condidit. Sub Ptol. Lago, σύγχρονος sic Demetrii Phalerei, cuius invidiâ Exstinctus est. Vide Suid. Voss. de Hist. Gr. l. 1. c. 12. Aliis poeta Comicus, Olymp. 86. non magni nominis.IV.LYCUSLysimachi Praetor, qui proditione Andronis Archipiratae Ephesum Regi suo adiecit. Polyaen. l. 5.V.LYCUSMedicus nobilis Neapolitanus, de quo Plin. l. 20. c. 20.VI.LYCUSPriami sil. Item unus ex Centauris. Est et fluv. Assyriorum, qui Tigri immiscetur.VII.LYCUSQuinqvertio, qui motus molles edere solebat. Aristoph. Schol. in Crabr.VIII.LYCUSRex Libyae, qui cum hospites suos immolare consuevisiet, a Calirthoe filia proditus fuit. Nam cum haec Diomedem, qui, direptâ Troiâ, in Libyam tempestate delatus fuerat, amore deperiisiet, eum e vinculis emisit; At ille spreto salutis auctore, enavigavit. Ea autem ultro vitam laqueo finivit. Plutarch. Par.IX.LYCUSSycophanta Atheniensis, qui populo a Theseo suis legibus vivere iusso ac Democratiâ concessâ persuasit, ut eum urbe ostracismo expellerent. Meminit eius Scholiastes in Aristoph. Plutum Act. 3. Sc. 1.X.LYCUSexul Thebanus, qui id temporis, quo Hercules ad inferos descenderat, rei bene gerendae occasionem sibi oblatam ratus, Creonte Occiso, regnum Thebanorum occupavit, cumque iam Megarae Herculis uxori vim inferte pararet, opportuno illius reditu oppressus est, ut latius videre est apud Senec. in Herc. Fur. Act. 5. v. 24.XI.LYCUSfil. Pandionis, cui in distributione regionis Diacriae, pater Principatum attribuit. Aristoph. Crabron.XII.LYCUSfluv. Asiae, non procul a Laodicea, qui cuniculis subterraneis absorbetur, ac rursus emergit. Ovid. Met. l. 15. v. 273.Sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu,Exsistit procul hinc, alioque renascitur orbe.Item alius Paphlagoniae, iuxta Heracleam Mariandynorum, in Pontum Euxinum illabens. Ovid. l. 4. de Ponto Eleg. 10. v. 47.Huc Lycus, huc Sagaris, etc.Virg. Georg. l. 4. v. 367.XIII.LYCUSfluv. Germ. Rhaetos a Vindelicis disterminans. Ptol. Hîc Tillius a Gustavo Adolpho, iam ad Lipsiam memorabili praelio victus, secundâ clade affectus caesusque est, A. C. 1631. Alius Macedoniae. Alius Asiae min. Celaenas Phrygiae urbem interfluit: Licho. Alius Ciliciae. Plin. l. 5. c. 20. 27. et 29. et l. 6. c. 26. Strabo l. XI. p. 529. l. 12. p. 578. et l. 16. p. 737. Alius Siciliae, Platane Fazello. Halycus aliis, prope Heracleae ruinas. In mare Libycum se exonerat, 18. mill. ab Agrigento in Occ. In valle Mazarae. Alius circa Byzantium Cedreno, quem tradit ab Apollonio Tyaneo coactum, ne Byzantio inundationibus noceret. Alius Armeniae mai. non longe ab Araxe oriens; in Phasim delabitur. Alius Scythiae Eur. in paludem Maeot. influens, inter Cnemam et Hygrim urb. qui Lyces Flacco. Sagari vicinus.XIV.LYCUSin Euphratem influens describitur Plin. l. 2. c. 103. l. 5. c. 24. et l. 31. c. 2. Liv. l. 38. c. 15. Hunc Leucum Λευκὸν Ptol. putat Abrah. Ortel. Sed Lycus etiam Curtio l. 3. c. 1. l. 4. c. 9. et 16. et Arriano l. 3. in Assyria hic est.XV.LYCUSnobilis Troianus, unus ex comitibus Aeneae. Virg. Aen. l. 1. v. 225.Nunc Amyci casum gemit, et crudelia secum.Fata Lyci ———XVI.LYCUSpuer quidam ab Alcaeo dilectus. Horat. Carm. l. 1. Ode 32. v. x. et seqq.Liberum et Musas, Veneremque et illiSemper haerentem puerum canebat,Et Lycum nigris oculis, nigroqueCrine decorum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.